HISTORIA LIBRI EZECHIELIS

CAPUT I: Praefatio

#Ezech. I#Jer. XLIV#Ezech. XI#Ezech. I#Ezech. II#Ezech. III#Ezech. IV#Ezech. V.

Ezechiel propheta de terra Cysare filius Buzi de genere sacerdotum. Hic in Babylonem ductus est cum Joachin, et matre ejus, cum Daniele et tribus pueris. Hic habitabat juxta fluvium Chobar. Factum est autem in tricesimo anno, non solum aetatis ipsius, sed a quadragesimo octavo anno Josiae, quando inventum est Deuteronomium in templo, in quinto anno transmigrationis, in quarto mense, in quinta die mensis, exorsus est prophetare Ezechiel ad concaptivos propter causas hujusmodi: Legerant in epistola Jeremiae per septuaginta annos duraturam captivitatem, et flebant pro exsilii prolongatione. Praeterea murmurabant adversum Dominum, quod fraudulenter eos ejecisset. Dixerat enim, per os Jeremiae, remanentes in Jerusalem perituros; eis vero qui se traderent servo suo Nabuchodonosor bona pollicebatur. Nunc autem in contrarium res elapsa erat. Florebant enim qui remanserant, et ipsi jugo servitutis premebantur. Erant quoque inter eos, qui dicerent quod, dum servierant militiae coeli, omnibus bonis abundabant; ex quo vero cessaverant, perierant gladio, fame et peste. Ad haec prophetaverat Ezechiel eversionem urbis, et templi incendium imminere, et eos qui remanserant in urbe fame perituros, et extra urbem gladio. Eos autem qui vivi traherentur gravem passuros servitutem; ipsos autem in pace, et quasi libera servitute mansuros. Ut autem auctoritatem praeberet ei Deus, ostendit ei quasdam visiones, similitudinem scilicet hominis, leonis, et vituli et aquilae, non solum ad praefigurandum evangelistas, sed ut ostenderet Deum Israel Dominum esse totius creaturae, per haec digniora omnem intelligens creaturam. Homo enim praeest caeteris animantibus, aquila rex est avium, leo ferarum, bos jumentorum. Sub animalibus vero vidit rotam in medio rotae, ut ostenderet circumvolutionem omnium elementorum in Domini esse potestate; et super haec vidit firmamentum coloris sapphirini, et super firmamentum erat similitudo throni, et super thronum similitudo quasi aspectus hominis. Et ait Dominus ad eum: Fili hominis, mitto te ad filios Israel, quia domus exasperans est, si forte audiant, et quiescant, et sciant, quia propheta fuit in medio eorum. Et ecce manus missa ad eum, in qua erat liber scriptus intus, et foris, et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae. Et ait Dominus: Comede volumen istud, quia dedi verba mea in ore tuo. Et ivit propheta ad transmigrationem, juxta fluvium Chobar, ad acervum novarum frugum, et sedens in medio eorum posuit coram eis laterem, et descripsit in eo civitatem Jerusalem, et obsidionem adversus eam, et munitiones, et aggerem et castra et arietes in gyro; et anteposuit sartaginem ferream oculis suis, ne videret eos, et ait: Sic obfirmavit Dominus faciem suam ad Jerusalem, ne videat eam, et obsidebit eam. Signum est domui Israel. Et quia in Jerusalem erant multi de decem tribubus, qui ad eos confugerant, etiam de eis locutus est Dominus ad eum: Fili hominis, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam, et facies tibi panem de eis subcinericium in pondere viginti staterum, et operies illum in oculis eorum, ad coquendum, stercore humano. Cumque haec abhorreret propheta, concessit ei fimum boum, pro stercore humano. Et dices ad eos: Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, ad quas ejiciam eos. Dixitque iterum Dominus ad eum: Sume tibi gladium radentem pilos, id est novaculam, et duces illum per caput tuum, et barbam, et tertiam partem pilorum combures igni in medio eorum, et tertiam partem concides gladio in circumitu, et tertiam partem disperges in ventum. Haec enim dicit Dominus ad Jerusalem: Tertia pars tui fame morietur, et peste in medio tui, et tertia pars tui gladio cadet in circuitu tuo, tertiam vero partem in omnem ventum dispergam.